Cicero, Epistulae ad Familiares (XML Header) [genre: prose; letters] [word count] [lemma count] [Cic. Fam.].
<<Cic. Fam. 6.4.3 Cic. Fam. 6.4.5 (English) >>Cic. Fam. 6.5.1

6.4.4 quanto fuerim dolore meministi. in quo prima illa consolatio est, vidisse me plus quam ceteros, cum cupiebam quamvis iniqua condicione pacem; quod etsi casu, non divinatione mea factum est, tamen in hac mani prudentiae laude delector. deinde, quod mihi ad consolationem commune tecum est, si iam vocer ad exitum vitae, non ab ea re p. avellar, qua carendum esse doleam, praesertim cum id sine ullo sensu futurum sit. adiuvat etiam aetas et acta iam vita, quae cum cursu suo bene confecto delectat tum vetat in eo vim timere, quo nos iam natura ipsa paene perduxerit. postremo is vir vel etiam ii viri hoc bello occiderunt, ut impudentia videatur eandem fortunam, si res cogat, recusare. equidem mihi omnia propono, nec ullum est tantum malum quod non putem impendere. sed, cum plus in metuendo mali sit quam in ipso illo, quod timetur, desino, praesertim cum id impendeat, in quo non modo dolor nullus, verum finis etiam doloris futurus sit. sed haec satis multa, vel plura potius quam necesse fuit; facit autem non loquacitas mea, sed benevolentia longiores epistulas.

6.4.5 Servium discessisse Athenis moleste tuli; non enim dubito quin magnae tibi levationi solitus sit esse cotidianus congressus et sermo cum familiarissimi hominis tum optimi et prudentissimi viri. tu velim te, ut debes et soles, tua virtute sustentes. ego, quae te velle quaeque ad te et ad tuos pertinere arbitrabor, omnia studiose diligenterque curabo. quae cum faciam, benevolentiam tuam erga me imitabor, merita non adsequar. vale.



Cicero, Epistulae ad Familiares (XML Header) [genre: prose; letters] [word count] [lemma count] [Cic. Fam.].
<<Cic. Fam. 6.4.3 Cic. Fam. 6.4.5 (English) >>Cic. Fam. 6.5.1

Powered by PhiloLogic